Mark 1

ISID. Evangelium, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: HIER. Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum. HIER. Jesus Hebraice, Soter Graece, Salvator Latine, Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico. BEDA. Matthaeus dicit: Matth. 1.. Marcus dicit: ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab aeternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat. Marcus prophetarum testimonia praemittit quibus haec vetera et non nova, sed a prophetis praescita et praedicta asserit, in quo et Judaeos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta haereticos alterum sine altero suscipiat. BEDA. Angelus dicitur Joannes non societate naturae, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: Mal. 2.. ID. Nota quod hoc testimonium: etc., Malachiae est, utrumque tamen dicit Isaiae esse, quia, etc., usque ad omnes prophetae uno spiritu locuti sunt quasi uno ore. ISID. Ad Judaeos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judaea vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quaerunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. ISID. Poenitentiam agite et praedicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, poenitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. ISID. Praecipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitae post viam, quia mandata moralia post poenitentiam secundum Marcum vel Matthaeum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et poenitentiam. Rectae semitae per austera indicia vestis, zonae, cibi, potus, vocis humillimae. ISID. Gratia Dei. A gratia Dei incipit, unde sequitur: etc. Per baptismum peccata dimittuntur; unde: Quod Matth. 10.. Et Apostolus: Ephes. 2.. HIER. Baptismum poenitentiae dedit, baptismum in remissionem peccatorum praedicavit, tamen non dedit. Sicut praedicatione, etc., usque ad nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac, per puerum pallio albo velata. ID. Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat. etc. ID. Psal. 115., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Sarae. Sicut ad Mariam dicitur, quae est princeps cum Deo: Luc. 1.. BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitae novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiae membra commuta. etc. HIER. Vestis prophetae et cibus et potus, totam austeram vitam praedicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judaei et Graeci. BEDA. Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus. HIER. Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. BEDA. Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. HIER. Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis. BEDA. Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte praedicat dicens: Joan. 3.. ISID. etc. Dei fluvius semper plenus, semper aequalis, de quo: Psal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: etc., usque: Phil. 2.. Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbae Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret. HIER. Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilaeae venientem Jesum ad baptismum, etc., Apoc. 2.. etc. BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur coeli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: Joan. 1.. Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi coelitus dari. BEDA. Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbae descendit Spiritus, quae simplex animal et sine felle: quia simplices quaerit, nec habitat in mentibus impuris. ID. Ne dubium quis spiritus, Lucas consulte praemittit: deinde intulit: spiritus quidquam contra eum potuisse. ID. Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem praeceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat. Nos quoque si in eremo sanctae conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in coelum transferamur ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judaea, Jesus in Galilaea, salus in gentibus. etc. HIER. Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus. HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinae spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: poenitentiam agat, qui vult aeterno adhaerere bono. Praeconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiae pervenire meruerunt. Unde post poenitentiam praedicatores eliguntur. HIER. Simon, Andraeas, Jacobus, Joannes, His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia saecularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcaecatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturae sanctae, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andraeas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad aethera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quaeritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: etc. ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Israel, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus. . etc. BEDA. Scribae dicebant quae scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quae deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthaeo: etc. . etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Daemones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse. ID. Congruo ordine lingua serpentina quae prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto. ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, idem est quod Lucas: Quod vero addidit, intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt daemones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a daemonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiae fervore per continentiae praecepta frenatam. Per ea quae vident ad inquisitionem eorum quae audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui coelestia promittunt terrenis, coelestia et divina opera operentur in terris. . etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quae non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Psal. 18.. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogae per manum disciplinae et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. BEDA. Tropologice: Id est, membra quae servierant immunditiae, serviant justitiae. ID. Occasus solis mors Christi. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judaeis praedicavit. HIER. Janua regni moraliter poenitentia est cum fide, quae operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi. BEDA. Lucas dicit apertius: etc., Daemonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: I Cor. 2.. ID. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat. . VICT. ANT. Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneae evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi oeconomiam exprimat, scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat. BEDA. In hac praedicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthaeus; nam, etc., Matth. 8.. etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitae suae erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. etc., usque ad et vero sacerdoti offerre Rom. 12.. ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suae conscius non praesumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia. ID. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat. ID. Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. Nihil medium inter opus et praeceptum. Psal. 32.. Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum. . etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniae, sed etiam gratiae. etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quae super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium. ID. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Praecepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quae agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnae est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri. etc. HIER. Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.
Copyright information for VulgGlossa